Ankündigung

Einklappen
Keine Ankündigung bisher.

Napoleon in latein...

Einklappen
X
 
  • Filter
  • Zeit
  • Anzeigen
Alles löschen
neue Beiträge

  • Napoleon in latein...

    Im Jahre 1811 erschien in Paris ein Buch über die Geschichte Napoléons, in latein, für die Schüler:
    Epitome
    rerum gestarum
    a
    Neapolione magno
    Ad usum studiosae juventutis

    Der Autor war Lehrer im Gymnasium von Pontoise (20 km nord-west von Paris).
    Hier ein paar Seiten :

    Pugna ad Essling (Schlacht von Essling = Aspern)
    Pugna ad Wagram (Schlacht von Wagram)
    Pax ad Schoenbrunn (Friede Schoenbrunn)




    Pugna ad Essling,

    Die vigesimâ, secundâ Maii 1809

    Primo mane, circa horam quartam, Germani, iterato impetu, copias nostras adorsi sunt ut vicum Essling recuperarent ; et marescallus Massena morae impatiens, in hostem incurrere statuit. Hinc marescallus Lannes post varios motus egregiâ virtute ac diligentiâ peractos, invasit Germanos, eosque deturbavit. Jamque actum erat de exercitu austriaco, quùm supervenit centurio qui nunciavit Neapolio Istrum repentè auctum, fluctibusque volventem arbores et scaphas, pontes notros fregisse et secum abstulisse. Ideò res tormentaria cum magnâ parte equitatûs in dextra fluminis retinebatur.
    Hâc auditâ clade, Neapolio copia sistere jussit, pugnaeque campum occupandum et protegendum dedit marescallo Lannes tuenti innibatur, sinistra autem vico Essling. Jamque hostes profligati terga vertebant, quùm ipsi cognoverunt pontes nostros aquis solutos esse : nec illis quidquam dubii remansit de hoc eventu sibi opportuno, quùm jam minui tormentorum nostrorum violentiam, copiasque nostras in unum coire cernerent. Itaque tormenta jam abeuntia in conspectum reduxêre et, ab horâ nonâ usque ad vesperam, omni ope atque opera enixi sunt, ut exercitum nostrum contererent. Sed, quùm nox supervenisset, fracti resistentiâ nostrâ, in priorem stationem reversi sunt.
    Ingens fuit eorum jactura, quippè cecidêre hominum duodecim millia et ampliùs. Tres quoque et viginti duces et sexaginta centuriones caesi aut saucii fuêre. Praetereà venit in potestatem nostram marescallus legatus Webert cum mille et quingentis militibus et quatuor signis. È nostris mille et centum desiderati, et tria millia vulnerati. Is verò dolori nostro cumulus accessit, quò marescallo Lannes dextrum femur globo ablatum fuerit. Primo aspectu eum vixisse crediderunt ; sed deindè satis compos animi, in sellâ ad Imperatorem devectus est. Congressus ille desiderio et miseratione plenus fuit. Inter infausti certaminis sollicitudines, Neapolio sese totum dedit amicitae quâ per tot annos fidum illum commilitonem complectebatur ; lacrimisque effusis, ad circumstantes conversus, ait : « Hoc me acerbo casu confici oportuit, ut exercitûs mei curam vel paulisper omitterem ». Hîc marescallus Lannes expiranti similis inter suos defecit ; dein, conspecto Neapolione, ad reversus, Imperatoremque suum amplexus, dixisse constat : « Jam jam à te auferetus qui tui servantissimus, tuaeque amicitiae conscius moritur. » Necille diù medelae superstes fuit, sed paulò post extinctus est, nolensque Neapolio amisit virum qui, tot acceptis vulneribus clarus, totiesque irritâ morte spectandus ad Imperii gloriam plurimùm profecerat.
    Posteà, defuncti corpus in patriam defferi, eique justa, cum eximiis honoribus, ab omni Galliâ persolvi, decrevit.
    Mox, Danubio magis ac magis exundante, pontes eâ nocte non potuerunt refici. Ideò, die posterâ, Neapolio copias retrocedere jussit, et, trajecto flumine, sese contulit ad ripam sinistram, servatâ et praesidiis protectâ, utrâque pontis fronte.


    Pugna ad Wagram

    Die sextâ mensis Julii 1809

    Nec multò post operam dedimus in reficiendis operibus aquarum impetu subversis, Isterque nequicquàm indignatus jugum recepit. Dux Bertrand flumen tribus pontibus junxit, quorum maximus, sexaginta arcubus constans, tria vehicular, aequatâ fronte, capiebat. Omnes vici qui trans flumen erant, tot propugnaculis muniebantur, ut nemini mens esset Napolionem ea adoriri velle. Ille, varia inter consilia dubius, primâ die mensis Julii stationes transtulit in insulam Loban, diebusque sequentibus aggressus est urbem Inzersdoff quam post atrocem pugnam occupavit. Hinc hostis conterritus aciem aliter instruxit, et in utroque exercitu omnes ad ultimum discrimen parati et intenti stetêre.
    Neapolio totam noctem insumpsit in conglobandis viribus ad frontem, iedòque marescallus Massena accessit ad laevam Aderklau, relicto uno duntaxat agmine ad vicum Aspern. Sed marescallus princes Davout jussus est consistere in fronte, ut alas exercitûs nostri firmaret longiùsque extenderet. Dein ipse, à destrâ, ad mediam aciem progressus est, quùm intereà dux Bellegarde Stadelam peteret. Quùm verò copiae quibus hinc Rosemberg, illinc marescallus princeps Davoust praerant, adversùm incessissent, oriente luce, sic proelii signum dedêre. Confestìm eò sese contulit Imperator noster, admotisque duodecim tormentis, aggressus est latera ducis Rosemberg cujus agmen, intra breve temporis punctum, cum multâ strage fusum est à marescallo principe Davoust, et ultra Neusiedel repulsum. Intereà aenea undequaquè fulminare, hostes ordines suos explicare, eorumque ala sinistra multis tormentis confirmari. Dixisses ducem austriacum minùs ad victoriam quàm ad percipiendum è victoriâ fructum decertare. Hoc consilium non latuit Neapolionem qui hunc motum adeò ineptum existimabat, ut insidias suspicatus, aliquandiù distulerit facilem modum undè illas conversiones hosti non tantùm irritas, sed etiam funestas efficeret. Ad ultimùm marescallo Massena praecepit ut oppugnaret vicum ab hoste occupatum, undè frons nostra urgebatur, simulque imperavit marescallo principi Davoust ut progrederetur ad Wagram, dùm dux Macdonald, conjonctus duci Marmont, equitibus opem praestaret.
    Inter haec, Neapolio audit ab hoste ferociter oppugnari vicum quem occuverat marescallus Massena, simul deturbatam esse alam sinistram, tormentisque undiquè detonantibus, spatium quod inter Gross-Aspern et Wagram interjacebat, machinis bellicis refertum esse. Neapolio, hoc errore comperto, fructum indè capere festinavit, jussitque duci Macdonald ut irrumperet in hostem cum agminibus Brussiers et Lamarque, dùm sustineretur à praetorianis equitibus, additis sexaginta praetorianorum tormentis et quadraginta è diversis agminibus. Dux Lauriston, qui his centum tormentis praeerat, citato gradu, in Germanos invectus est, nulloque globo emisso citra tormenti jactum, ante hostem constitit. Hîc ita à nobis fulminatum est ut hostium ignis prorsùs siluerit, ingenti strage editâ. Protinùsque dux Macdonald, tympanis proelium jubentibus, strenuè invehitur in hostem cum magnâ parte praetorianorum, quorum agmen frontem suam mutaverat, ut certior fieret hostium ruina. Itaque, puncto temporis, Germani retroferuntur per uniùs leucae spatium. Tunc laevum cornu, periculo in quo versabatur conterritum, celeriter retrocessit. Hinc marescallus Massena in illud impetum fecit, dùm frontis clades, metum et trepidationem per ondines inferret, irritosque faceret motus alae sinistrae in quam marescallus princeps Davout incurrens, perrexit ad Wagram. Horâ decimâ, quisque, vel imperitissimus belli, jam nobis cessisse victoriam arbitrabatur. Ad meridiem dux Oudinot tetendit ad Wagram, ut auxiliaretur marescallo Davoust cuir res optimè cesserat. Continuò hostes terga verterunt, et priusquàm nox fieret, ex oculis evanuêre.
    Haec fuit pugna ad Wagram, res maximi momenti et in omne aevum memoranda, in quâ quadringenta millia hominum, cum mille et quingentis tormentis, inter se dimicavêre in campo à Germanis per plures menses munito, spectato, et ritè explorato ! Decem signa, quadraginta tormenta, duo et viginti captivorum millia, inter quos quadraginta centuriones, plurimi duces et tribuni, hoc certamine parta fuêre. Campi undiquè cadaveribus strati, inter quae nonnulli praefecti noscitabantur : sed haec fuit praecipua hujus victoriae laus, quod nempè ad sexaginta millia imminutus fuerit hostium numerus, cùm ante pugnam ducentis ferè millibus hominum constaret. Sed nostrorum quoque non levis jactura fuit, etenim circiter mille et quingenti militum cecidêre, et quatuor millia saucii fuêre. Illud verò notandum fuit in eo certamine, quòd utriusque exercitûs agmina, paucis duntaxat leucis à Vindobonâ dimicarent, undè immensa civium multitudo collium juga, templorum turres tectaque aedium conscenderat, cruenti discriminis aleam contemplatura.

    Pax ad Schoenbrunn,
    Die decimà quartâ Octobris 1809.

    Tandem instrumentum pacis scriptum est Schoenbrunn, non sine magnâ omnium laetitiâ quam brevi exceptura erat nova et insperata rerum series, juncto inter Austriae et Galliae Imperatores alto sanguine, ad aeternam utriusque gentis concordiam.
    Zuletzt geändert von Belle Poule; 07.01.2009, 14:29.

  • #2
    Ist ja grandios! Das muss ich mir beizzeiten einmal richtig anschauen!
    Latein war früher meine absolute Lieblingssprache schlechthin, leider studiere ich jetzt moderne Sprachen und habe daher nicht mehr allzuviel damit zu tun, was doch etwas traurig ist, weil ich die Zeit fehlt, sich hobbymäßig noch damit zu beschäftigen, aber dass es einen Text über Napoleon oder Ereignisse um ihn auf Latein ist gibt, ist der Wahnsinn!
    Danke!
    Wenn ich mal Zeit habe, versuche ich ein wenig zu übersetzen. Ist jemand interessiert daran? Egal, aus Spaß an der Freude werde ich bestimmt eine Gelegenheit finden, etwas davon zu machen.
    Wo hast Du das bloß aufgetrieben???
    Gruß
    Britt
    "Da nichts im Laufe unseres Lebens ausgelöscht wird, ist jeder von uns wie ein Dokument, in dem, zwar gekürzt, die ganze Geschichte und die ganze Frühgeschichte der Menschheit niedergeschrieben ist"

    Marie Bonaparte (1882-1962)

    Kommentar


    • #3
      Oh, je der arme Napi:

      Neapolione mango

      wo er doch er doch gewiß groß sein wollte. Hat er sich nur für Südfrüchte interessiert?

      Es ist aber groß. großes gewollt zu haben.

      LB
      Do, ut des

      http://www.ingenieurgeograph.de

      Kommentar


      • #4
        Magno anstatt mango...
        natürlich ja...
        danke Blesson !

        Es gibt leider sicher andere Fehler...
        Das habe in Bibliothèque Nationale in Paris abgeschrieben. Das sind nur 5 oder 6 Seiten (von 189 Seiten).
        Leider ist das Fotografieren verboten.

        Und das Buch habe ich nicht woanders gefunden...

        In latein gibt auch diese :

        Auteur : Malingre, Pierre François (1756-1824)
        Titre: Carmen de rebus egregie gestis domi a Neapolione Augusto [Texte imprimé]
        Description matérielle : X-11 p. ; in-8

        und :

        Auteur: Bondius-Zamoranius
        Titre: Die quo in Parisiensi civitate sedem suam habuit synedrium populi Israelis, jubente maximo Neapolione,... carmen hoc hebraico scriptum idiomate in fidei perpetuae et grati animi pignus cecinit Bondius-Zamoranius,... [Texte imprimé]
        Publication : Paris : Dabin, 1807
        Description matérielle : In-4° , 6 p.
        Zuletzt geändert von Belle Poule; 07.01.2009, 14:47.

        Kommentar


        • #5
          Und das war die Ende :


          Neapolio Lutetiam revertitur
          Die vicesimà sexta Octobris 1809

          Neapolioni in urbem reduce omnes Imperii ordines gratulari festinaverunt, quos inter Concilium Legislativum, oratore D. Fontanes ejus praeside. Cui Imperator et Rex :
          “Hos sensus pergratos habeo. Sat mihi comperta est fides ordinis vestry. Temperate, sed potens, monarchia convenit Galliae; eaque, me imperante, caeteris regionibus, armis non solùm, sed etiam prosperitate mercaturae, legume sapientiâ, bonarum atrium ac litterarum splendour, antecellere debet. Quam ut ad praesentem statum promoverem, multa mihi fuerunt superanda. Ego quidem, simulque mei, studia nostra, vel charissima, utilitati et commodo maximae gentis, constanter postponemus. Dei ope atque amore populorum adjutus, omnia quae consiliorum meorum majestati obstare possent, superabo. Hoc enim in votes est ut vitae meae superaddantur anni triginta ut queam subditis meis prodesse, vastum hoc Imperium corroborare et ea demùm aspicere quae animo meo concepi ad felicitatem et decus hujusce Galliae mihi charissimae.”

          Epilogus
          Haecquùm jugentuti nostrae scriberem, invictus NEAPOLIO, legibus et annonâ populo datis, et institutâ bonarum artium Universitate, absolvebat Luparam ; omnisque Gallia aeternis monumentis exornata, ob natum ROMAE REGEM, gaudium et laetitiam agitabat.

          Kommentar


          • #6
            Wo so flüssig in Latein zitiert wird, kann LB nicht zurückstehen, und zitiert sich von oben:

            Magnus est, vulisse [corr.: voluisse] magnum.

            Das soll auf dem Grabstein des insubordinanten Schill in Stralsund stehen. SMs Kommentar dazu:

            Mononumentum insubordinationem posuit.

            Zu mehr reicht mein Küchenlatein nach 40 Jahren nicht mehr. Nun sind die hier sicher mitlesenden Lateinlehrer zu einem espritvollen Kommentar aufgerufen.

            LB
            Zuletzt geändert von Blesson; 10.01.2009, 18:21.
            Do, ut des

            http://www.ingenieurgeograph.de

            Kommentar


            • #7
              Auch mein Latein reicht nur noch bis zu Prof. Galettis Stilblüten. Aber das Thema "Kinderbücher/Schulbücher zu Napoleon" hat mich schon immer interessiert. Ich habe öfter welche zitiert gefunden, aber leider noch nie ein Original gesehen. Danke daher für die Auszüge!
              Colet

              Kommentar


              • #8
                Bin zwar kein Lateinlehrer (außer für meinen Buben, der gerade damit angefangen hat), aber:
                Stand das wirklich so auf dem Grab?
                Was soll "vulisse" heißen? Ist es nicht "magnus est qui magnum vult [oder petit]"?
                Und der zweite Satz? Ich hätte eher "monumentum insubordinationi posuit" erwartet.
                Magistri linguae Latinae adiuvate!

                Kommentar


                • #9
                  Ich kannt Schills Grabinschrift bisher nur als:

                  Magna Voluisse Magnum

                  Hab dafür aber keine Quelle zur Hand. voluisse ist wohl ein sogenannter historischer Infinitiv, etwa:

                  Große [Dinge] gewollt zu haben, [ist] groß.

                  Bin aber auch nicht ganz sicher. Und inhaltlich kann ich persönlich dieser Übersetzung überhaupt nicht zustimmen.

                  Kommentar


                  • #10
                    Oha, da habe ich wohl etwas zu wörtlich zurückübersetzt. Setzen, LB.
                    Do, ut des

                    http://www.ingenieurgeograph.de

                    Kommentar


                    • #11
                      Wenn uns die Lateinlehrer im Stich lassen, müssen wir es eben selber machen:
                      Oli's Text scheint mir ebenso passend wie seine Übersetzung richtig.
                      Es handelt sich nach meiner alten Grammatik (die habe ich extra zur Unterstützung meines Gedächtnisses, um vor meinem jungen Herrn nicht schlecht dazustehen, ausgegraben) bei voluisse um den aktiven Perfekt Infinitiv.
                      Na viel mehr hätte da ein Lateinlehrer auch nicht dazu gewusst.
                      Oder doch? "LB, Du schreibst zur Sicherung des Unterrichtserfolges [so der Lateinlehrer meines Sohnes] 10x die richtige Grabinschrift samt Übersetzung"

                      Tschuldigung, wenn ich zu kindisch werde ...

                      Kommentar


                      • #12
                        das Buch von Blainvillain

                        In der Tat gibt es ein anderes Exemplar in der Bibliothek von Lyon. Da diese Bibliothek ein Vertrag mit google gemacht hat, um alte Bücher zu digitaliesieren, brauchen wir nur zu warten rost:.

                        Und noch was : es ist gestattet in der Bibliothèque Nationale, zu photographien. Aber nur alte Bücher, und nur für Privates Gebrauch...

                        http://blog.bnf.fr/lecteurs/index.ph...le-de-lecture/

                        Kommentar


                        • #13
                          Das Buch in google books

                          Das Buch est jetzt in google zum lesen:

                          http://books.google.fr/books?id=fP9i...page&q&f=false

                          Kommentar

                          Lädt...
                          X